Macro Recorder TestCases #1 - Simple Test Cases |
|
$Id: test_9_macro_live.html,v 1.1 2007/01/19 23:06:32 james Exp $
Inter haec Alexander ad conducendum ex Peloponneso militem Cleandro cum pecunia misso Lyciae Pamphyliaeque rebus conpositis ad urbem Celaenas exercitum admovit. Media illa tempestate moenia interfluebat Marsyas amnis, fabulosis Graecorum carminibus inclitus. Fons eius ex summo montis cacumine excurrens in subiectam petram magno strepitu aquarum cadit: inde diffusus circumiectos rigat campos, liquidus et suas dumtaxat undas trahens. Itaque color eius placido mari similis locum poetarum mendacio fecit: quippe traditum est nymphas amore amnis retentas in illa rupe considere. Ceterum quamdiu intra muros fluit, nomen suum retinet: at cum extra munimenta se evolvit, maiore vi ac mole agentem undas Lycum appellant. Alexander quidem urbem destitutam ab suis intrat, arcem vero, in quam confugerant, oppugnare adortus caduceatorem praemisit, qui denuntiaret, ni dederent, ipsos ultima esse passuros. Illi caduceatorem in turrem et situ et opere multum editam perductum, quanta esset altitudo, intueri iubent ac nuntiare Alexandro, non eadem ipsum et incolas aestimatione munimenta metiri: se scire inexpugnabiles esse, ad ultimum pro fide morituros. Ceterum ut circumsideri arcem et omnia sibi in dies artiora esse viderunt, sexaginta dierum inducias pacti, ut, nisi intra eos auxilium Dareus ipsis mississet, dederent urbem, postquam nihil inde praesidii mittebatur, ad praestitutam diem permisere se regi.
qualis Thesea iacuit cedente carina languida desertis Gnosia litoribus, qualis et accubuit primo Cepheia somno libera iam duris cotibus Andromede, nec minus assiduis Edonis fessa choreis qualis in herboso concidit Apidano: talis visa mihi mollem spirare quietem Cynthia non certis nixa caput manibus, ebria cum multo traherem vestigia Baccho et quaterent sera nocte facem pueri. hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnes, molliter inpresso conor adire toro. et quamvis duplici correptum ardore iuberent hac Amor hac Liber, durus uterque deus, subiecto leviter positam temptare lacerto, osculaque admota sumere et arma manu, non tamen ausus eram dominae turbare quietem expertae metuens iurgia saevitiae; sed sic intentis haerebam fixus ocellis, Argus ut ignotis cornibus Inachidos.
et modo solvebam nostra de fronte corollas ponebamque tuis, Cynthia, temporibus, et modo gaudebam lapsos formare capillos, nunc furtiva cavis poma dabam manibus, omniaque ingrato largibar munera somno, munera de prono saepe voluta sinu. et quotiens raro duxti suspiria motu, obstupui vano credulus auspicio, ne qua tibi insolitos portarent visa timores, neve quis invitam cogeret esse suam: donec diversas praecurrens luna fenestras, luna moraturis sedula luminibus, compositos levibus radiis patefecit ocellos. sic ait in molli fixa toro cubitum: "tandem te nostro referens iniuria lecto alterius clausis expulit e foribus? namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis languidus exactis, ei mihi sideribus? o utinam tales perducas, inprobe, noctes, me miseram quales semper habere iubes! nam modo purpureo fallebam stamine somnum, rursus et Orpheae carmine fessa lyrae; interdum leviter mecum deserta querebar externo longas saepe in amore moras: dum me iocundis lapsam Sopor inpulit alis. illa fuit lacrimis ultima cura meis.".